Versione di latino tradotta di Gellio
Nunc, discipuli, audite miram fabulam de servo Androclo. Hic olim in silva leoni occurrit et magno pavore servus captus est. At belua valde dolore gemebat ob spinam in pede fixam. Leo tum dixit Androclo: " spinam, quaeso, extrahe mihi et tibi semper gratus ero ". Servus igitur, motus misericordia, voluntatem beluae explevit atque spinam extrahit; leo ergo gratias servo egit et suum auxilium promisit. In amphitheatro postea ludi gladiatorii servorum contra beluas dati sunt; idem leo amicum suum agnovit nec ullum malum servo fecit, at Androcli crura lingua lambebat. Turba igitur in circo obstupuit, miraculo plausit et servus liberatus est: certam enim mortem vitavit.